monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7
Beda, De Temporum Ratione, VI. Ubi primus dies saeculi sit. <<<     >>> VIII. De hebdomada.

CAPUT VII. De nocte. [

Nox dicta, quod noceat aspectibus vel negotiis humanis. Nox est obscuritas mundi, latibulum malorum, requies vivorum. Est autem nox solis absentia, terrarum umbra, conditis mortalibus ad requiem facta, ne opere diutino avida deficeret humanitas; et ubi rigidior, ibi ad opera minuenda, et membra fovenda prolixior. Sicut dies nonnunquam prosperitatem et scientiam divinae legis significat, ita et nox in Scripturis aliquando tribulationem persecutionis, aliquando ignorantiam et caecitatem morum secundum prophetae dictum: Nocti assimilavi matrem tuam, factus est populus meus tanquam non habens scientiam; quasi dixisset, Non habens lucem.

Qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Qui scilicet Christus pascitur inter lilia, scilicet fidei munditia et candore virtutum. Aspiret, id est, illuminet. Aliter. Qui pascuntur in liliis, hoc est, delectantur purissimis et nitidissimis sensibus Scripturarum. Donec aspiret dies, hoc est, dies illa donec veniat aeterna, quam desiderabat Psalmista, dicens: Melior est dies una in atriis tuis super millia. Et inclinentur umbrae, hoc est, transeant moerores et perturbationes istius saeculi. Donec aspires dies, id est, oriatur. Apparebit enim dies, id est, orietur, quando ille verus sol iustitiae, id est, Christus, apparebit. Et tunc inclinabuntur umbrae, hoc est, omnia nubila moeroris, et tenebrae praesentis saeculi pertransibunt. Sed et si ipsam litteram velimus aspicere, pulchre expressit ortum diei, et occasum noctis. Nam nox nihil aliud est nisi umbra terrae, quae, sole sub terras descendente consurgit. Sole autem iterum ascendente, inclinantur umbrae, id est, cadit nox. Pascuntur ergo in liliis, donec aspiret dies et inclinentur umbrae, quia sanctorum doctorum in praesenti tantum vita necessaria est praedicatio et doctrina. Nam in alia vita postquam apparuerit aeterna dies, et finita fuerit nox praesentis saeculi, non necesse erit doceri aliquem, quia omnes revelata facie gloriam Domini contemplabuntur. Unde et Dominus dicit per prophetam: Non docebit vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum. Beatus Ambrosius in libro Hexameron: Quaeritur qualiter spatium aeris occupet umbram terrae, efficiens nobis noctem. Cum sol recedit, diemque a nobis abducit, tum inferiora axis septentrionalis illuminat. Omne enim corpus facit umbram, et naturaliter umbra corpori adhaeret, adeo ut etiam pictores corporum umbras, priusquam pinxerint, nitantur exprimere, idque asserant artis non intermittere vim naturae. Ergo sicut in die cum a parte solis aliquod corpus hominis vel arboris occurrit, ex ea parte qua lumen repercutitur umbra subsistit, sic cum, recedente die, sol ad eum locum pervenerit ubi occidere dicitur, ibi montium magnitudine a nobis separatur; sic terrae obiectu a septentrionali parte obumbratur aer, adeo ut noctem nobis faciat haec ipsa umbra terrarum. Quam videlicet umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium philosophi dicunt exaltari, et acuminatis instar pyramidum tenebris lunam, quae infima planetarum currit, aliquando contingi. Et acuminatis tenebris, id est, acutissimis, ab acumino verbo, et fastigiatis. Instar, id est, ad similitudinem pyramidum, id est, sepulcrorum, quae inferius spatiantur, et superius acuminantur. Sic tenebrae et umbrae noctis inferius supra terram sunt latae et amplae, superius vero angustae et acutae, a quibus luna dicitur aliquando tangi et obscurari, si fuerit sol sub terra in centro, id est, in eadem parte coeli inferius, in qua luna superius. Pyramis, pyramidis, sepulcrum inferius latum et amplum, superius vero angustum et strictum ad similitudinem pyr, id est, ignis. Antiqui enim talia faciebant sepulcra, sic enim tenebrae et umbrae, etc. Omnis structura vel aedificium superius acuminatum, pyramis vocatur ab igne. Ignis enim inferius spatiatur, et superius acuminatur. Pyramis est, ut Isidorus dicit, figura quae in modum ignis ab amplo in acumen consurgit. Ignis enim apud Graecos pyr appellatur. Nullumque aliud sidus taliter eclypsin, hoc est, defectum sui luminis, pati. Nullumque aliud sidus, id est, neque sic caetera errantia deficiunt sicut luna deficit. Ita enim sol eclypsin patitur, ut non deficiat eius splendor, sed ut interiectu terrae luna non appareat. Stellae quoque errantes, non defectum sui luminis habent; sed cum aliae ab aliis celantur, deficere dicuntur, quos defectus philosophi occultationes siderum appellant. Luna vero eclypsin patitur, ut penitus lumine privetur. Pati, scilicet dicunt philosophi. Undique, id est, ex omni parte diffusus splendor solis. Sol enim multo maior est terra, et ideo sive in nocte, sive in die, undique circa terram mittit suum splendorem. Nocte autem non potest propter umbram terrae, ipsa loca quae prope sunt terrae irradiare, irradiat tamen superius spatia aetheris, quae ultra lunam sunt, et longe a terris. Verum ne hoc omni plenilunio patiatur, latitudinem ei signiferi, quae duodecim partium est, diversamque absidarum altitudinem succurrere. Huius versiculi glossam in ante capitulo vigesimo septimo pleniter invenies. Quae scilicet latitudo duodecim partium est duodecim signorum, diversarumque absidarum. Altitudinem. In altitudine absidarum non patitur hoc luna, id est eclypsin, sed quando prope terrae est. Succurrere, scilicet dicunt philosophi. Absides Graeco vocabulo circuli planetarum vocantur. Sed quia lunae circulus variatur, nunc enim propinqua coelo, nunc contigua montibus, cum in regionem umbrae venit, eclypsin facit; cum autem in aethera scandit, ultra umbram evadit, et ideo defectum non patitur, quia illustratur a sole. Nam quia in umbra facienda, tria simul concurrere necesse est, lucem, corpus, et obscuratum locum. Sicut in umbra facienda tria sunt, id est, ut sit lux, corpus et locus, sic tria umbrarum genera sunt, id est, pyramides, chilindrides, turbonides. Nam necesse est ut lux maior sit quam corpus, aut minor, aut aequalis. Si ergo maior fuerit lux quam corpus, pyramides umbra vocatur, sicut umbra terrae, id est, nox. Maior enim sol est, ut Macrobius et plures alii docent, quam terra, octies. Si autem minor lux fuerit quam corpus, vocatur turbonides; si vero aequalis fuerit lux et corpus, chilindres vocatur. Chilindres est figura quadrata, habens semicirculum superius, ita necesse est lucem, scilicet cuius absentia fit umbra. Aliter enim corpus non potest facere umbram nisi in luce. Sol cognovit occasum suum, usque bestiae silvae. Remigius: Sol cognovit occasum suum, id est, Christus mortuus est, in cuius morte positae sunt tenebrae in toto mundo.

Posuisti tenebras, et facta est nox. Spiritualiter positis tenebris facta est nox, quia in passione Christi infidelitas in cordibus apostolorum ascendit. In ipsa nocte pertransibunt omnes bestiae silvae, id est, daemones, instigando vel ad crucifigandum Iudaeos, vel ad negandum apostolos.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Nox dicta quod noceat. Sic et Varro, libro quinto de Origine verborum, quod nocet noctem dictam esse scribit. Graece dicitur νὺξ, quam physici definiunt σκίαν τῆς γῆς. Non est autem qualiscunque terrae umbra, sed quae nascitur ex solis subterraneo meatu. Nam cum terra sit globus, ut ante demonstratum est, sic et sol globus, et maior quidem quam terra, necesse est (quemadmodum ex optice constat) ab altera terrae parte, quam sol non aspicit, umbram exire, quae metae aut pyramidi similis est. Cum enim materia lucida rotunda est, et in eius radiis posita alia materia crassa seu opaca, omnino necesse est priorem partem materiae opacae illustrari adverso lumine; alteram vero obscuram longius manante umbra ad figuram pyramidis, ex quo facile intelligitur, hanc umbram e regione semper contra solem esse positam ac incipiente sole se mergere versus occasum, a parte exortiva tantum se in altum tollit umbra, quantum sol sub terras abit; dum autem dimidia noctis parte transacta est in hypogeio (sic enim vocant Graeci subterraneum eum locum quem sol occupat medio noctis) umbra terrae versus Austrum proclinat sublimis super terram; unde et profunda et alta nox apud poetas ex ratione physica intelligitur. Isthaec si voles clarius intelligere, respice figuras umbrarum quas apposuimus libro primo.

Lunam quae infima planetarum currit aliquando contingi. Quomodo lunae eclypsis fit, satis intellectum iri existimo ex iis quae diximus in scholiis primi libri. Quod autem aliis sideribus lumen non auferatur per umbram terrae, causa est quod alia sidera altiora sunt quam umbra terrae potest pervenire; itaque supra lunam umbra definit in conum pyramidis, id est, in verticem seu acutam extremitatem. Est enim solis orbis longe ac multo amplior quam terrae sphaera; propterea; sic exigente ratione luminis, corporis umbra in immensam altitudinem nequit pervenire, et sol radios suos non longe a terra iterum componit; unde dicitur sol omnia videre, quemadmodum et Homeri noto versiculo celebratum est: Ἥελιοσθ᾽ ὃς πάντ᾽ ἐφοᾷ καῖ πάντ᾽ ἐπακούει, et coelum idem ἀνύχιον vocat, id est, sine nocte; in coelum enim umbra terrae, quae nox dicitur, pervenire non potest.

Cum infimas sui circuli absidas plena petierit. Absides quid sint in planetarum orbibus, ex scholiis et figuris primo libro appositis facile intelligitur; accepit autem Beda hoc loco absides pro circulorum commissuris, quas recentiores vocant caput et caudam draconis, ἀναβιβάζοντα καὶ καταβιβάζοντα.

Quam mira provisio Creatoris ita temperavit. Somnus frigidis conciliatur; ergo ex re mortalium fuit ut temporibus ac locis frigidis longior quies hominibus daretur.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Nox dicta, quod noceat aspectibus vel negotiis humanis, sive quod in ea fures latronesque nocendi aliis occasionem nanciscantur. Est autem nox absentia solis terrarum umbra conditi, donec ab occasu redeat ad exortum, [B, C, iuxta quod.] iuxta naturam eius et poeta describens, inquit: Ruit oceano nox, Involvens umbra magna terramque polumque.
2 Et Salomon sacris litteris expressit: Qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Eleganti utique sensu decessionem noctis inclinationem appellans umbrarum. Nam quoniam pro conditionibus plagarum, quibus solis cursus intenditur, et splendorem eius a nobis obiectio terrenae molis excludit, inumbratio illa, quae noctis natura est, ita erigitur, ut ad sidera usque videatur extendi, merito contraria vicissitudine, id est, lucis exortu umbras inclinari, noctem videlicet deprimi pellique signavit, quam videlicet umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium philosophi dicunt exaltari, et acuminatis instar pyramidum tenebris lunam, quae infima planetarum currit, aliquando contingit, atque obscurari, nullumque aliud sidus taliter eclipsim, id est, defectum sui luminis pati, eo quod circa fines telluris solis splendor undique diffusus, ea libere quae tellure procul absunt aspiciat, ideoque aetheris quae ultra lunam sunt spatia diurnae lucis plena semper efficiat, vel suo, videlicet, vel siderum radiata fulgore.
3 Et quemadmodum nocte caeca procul accensas faces intuens, circumposita quaeque loca eodem lumine perfundi non dubitas, tametsi, tenebris noctis obstantibus, non amplius quam solas facium flammas cernere praevaleas, ita, inquiunt, purissimum illud et proximum coelo inane, diffusis ubique siderum flammis, semper tucidum [C, sit.] fit; sed praepeditis aere crassiore nostris obtutibus sidera quidem ipsa luce radiantia apparent, verum reddita ex eis illustratio non apparet.
4 Lunam vero aiunt, cum infimas sui circuli apsidas plena petierit, nonnunquam umbra memorata fuscari, donec paulatim centrum terrae [B, C, egressa.] transgressa, rursus a sole cernatur; verum ne hoc omni plenilunio patiatur, latitudinem ei signiferi, quae XII partium est, diversamque apsidum altitudinem succurrere.
5 Nam quia in umbra facienda tria simul concurrere necesse est, lucem, corpus, et obscuratum locum, et ubi lux corpori par est, ibi aequalis umbra iacitur, ubi lux corpore exilior, ibi umbra sine termino augescit, ubi lux corpore maior, ibi umbra paulatim rarescendo deficit, argumentantur solem terra esse maiorem, quamvis ob immensam longinquitatem modicus [C, esse videatur.] videatur, atque ideo noctis umbram quia sensim decrescat, priusquam ad aethera pertingat deficere.
6 Meminit huius umbrae ac noctis et beatus Ambrosius in sexto Hexameron libro ita dicens: 'An non ille, id est, Moyses, putavit dicendum, quantum de spatio aeris occupat umbra terrae, cum sol recedit a nobis, diemque [B, abducit; C, ducit.] obducit, inferiora axis illuminans, et quemadmodum in regionem umbrae huius incidens lunae globos eclipsim faciat?
7 ' Est autem noctis umbra mortalibus ad requiem corporis data, ne operis avida continuato labore deficeret ac periret humanitas, et ut animantibus quibusdam, quae lucem solis ferre nequeunt, ipsis etiam bestiis quae praesentiam verentur humanam, [C, discursantur.] discursandi ubique, ac victum quaeritandi copia suppeteret, iuxta quod in Dei laudibus Psalmista decantat: Sol cognovit occasum suum; posuisti tenebras et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae sylvarum, etc.
8 Quam mira provisio Creatoris ita temperavit, ut ubi ob solis longinquitatem rigidior, ibi ad opera brevianda et fovenda sit membra prolixior, quia [C, in hyeme.] et hyeme quam aestate universo orbi longior, et in ipsa hyeme multo Scythis quam Afris est productior, sicut etiam aestate multo longior in Scythia quam in Africa dies flagrat.
9 Nam si non tanto brevior quanto ardentior Lybiam dies ureret, totam nimirum iam dudum [C, sumeret.] absumeret. Noctis sane partes sunt VII. Crepusculum, vesperum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. Crepusculum est dubia lux; nam creperum dubium dicimus: hoc est, inter lucem et tenebras. Vesperum, apparente stella eiusdem nominis, de qua poeta: Ante diem clauso componet Vesper olympo.
10 Conticinium, quando omnia conticescunt, id est, silent. Intempestum, media nox, quando omnibus sopore quietis nihil operandi tempus est. Gallicinium, quando galli cantum levant. Matutinum inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum. Diluculum, quasi iam incipiens parva lux diei; haec et aurora, pertingens usque ad solis exortum.



Beda, De Temporum Ratione, VI. Ubi primus dies saeculi sit. <<<     >>> VIII. De hebdomada.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7